HISTORIA LIBRI III REGUM

CAPUT XXXI: De Abia rege Juda

#III Reg. XV

Igitur in decimo octavo anno regni Jeroboam, regnavit Abias super Judam. Tribus annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Maacha, filia Thamar, filiae Abessalon. Et ambulavit in omnibus peccatis patris sui. Et factum est praelium inter Jeroboam et Abiam in loco, qui vocatur mons Amorrhaeorum, et habuit Abias contra spem victoriam inaestimabilem. Et mortuus est Abias, et sepelierunt eum in civitate David, et regnavit Asa filius ejus pro eo. In anno vigesimo Jeroboam regnavit Asa super Judam, et quadraginta et uno anno regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus, id est aviae Maacha. Et nota quod Roboam et Jeroboam dicuntur conregnasse decem et septem annis, et postea Abia conregnavit Jeroboam tribus annis, et sic impleti sunt viginti anni regni Jeroboam. Non ergo enim vigesimo anno Jeroboam coepit regnare Asa, ut dictum est, sed potius in vigesimo primo quod per synecdochen dictum est. Dicitur enim Abiam regnasse tribus annis, eo quod regnavit duobus annis, et in parte quadam tertii, et in reliqua parte ejusdem tertii anni coepit regnare filius ejus Asa, id est in vigesimo anno regni Jeroboam. Hujusmodi contrarietates saepe occurrunt in sequentibus, quarum quaedam determinantur per synecdochen. Vel quia aequaliter conregnaverunt quandoque filii cum patribus, ut post dicemus. Quae vero determinari non possunt, vitio scriptorum ascribuntur